PERMUTATIO

PERMUTATIO
PERMUTATIO
antiquissimum commercu genus, post introducta rerum dominia, mature inter homines receptum. Virgilius Ecl. 4. v. 39.
Mutabit merces ———.
Ubi Servius, quia, inquit, antiqui res rebus mutabant. Et l. 3. Georg. v. 307.
Vellera mutentur ———
Ubi idem, ingenti, ait, pretiô comparentur. Nam apud Maiores omne mercimonium in permutatione constabat, quod et Caius Homericô confirmavit exemplô. Vide Homeri versus productos, l. 1. ff. de contrah. emptione. Quorsum etiam Plin. respicit, l. 33. c. 1. Quantum, inquiens, feliciori aevô cum res ipsae permutabantur inter se, sicut et Troianis temporibus factitatum Homero credi convenit. Hinc idem de Seribus, Ulteriore ipsâ merces propositas iuxta venalia tolli ab his, si placeat permutatio, l. 2. c. 22. Mela de iisdem, l. 3. c. 7. Seres intersunt, genus plenum iustitiae, ex commercio, quod rebus insolitudine relictis absens peragit. Et Ammian. Cum ad coemenda fila, vel quaedam alia, fluvium transierunt adverae, nulla sermonum vice, propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, l. 23. De Sarmatis rursus Mela, Vice rerum commercia exercent. De Germanis Tacitus, German. c. 5. Interiores simplicus et antiquius permutatione mercium utuntur. De Colchis vide Busbequium Ep. Exotic. 3. de Lapponibus Olaum Magn. l. 4. c. 5. de hodiernis quibusdam Indiae populis, Itinerariorum Scriptores. Quia vero saepissime contingeret, ut res disparis naturae aut usus, essent trans ferendae, ne alteruter eiusmodi permutatione laederetur, necessum erat conventione hominum rebus assignari aliquam quantitatem, iuxta quam res invicem comparari exaequarique possent —— ea nomine Pretii venire solet, Pufendorfius de Officio Hominis c. 14. §. 1. Vide quoque infra voce Pretium: uti de more ad Permutationem facultatum alterum provocandi, apud Athenienses, voce Trierarchus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • permutatio — index exchange, interchange Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 permutatio …   Law dictionary

  • permutatio —    (s.f.) antimetabole, chiasmo complicato; ma anche ironia …   Dizionario di retorica par stefano arduini & matteo damiani

  • permutatio — /parmyateysh(iy)ow/ In the civil law, exchange; barter …   Black's law dictionary

  • permutatio — (Civil law.) Same as permutation …   Ballentine's law dictionary

  • in omnibus contractibus, sive nominatis sive innominatis, permutatio continetur — /in omnabas kantrabktabas, sayviy nomaneytas sayviy inomaneytas, parmyuwteysh(iy)ow kontaniydar/ In all contracts, whether nominate or innominate, an exchange [of value, i.e., a consideration] is implied …   Black's law dictionary

  • in omnibus contractibus, sive nominatis sive innominatis, permutatio continetur — /in omnabas kantrabktabas, sayviy nomaneytas sayviy inomaneytas, parmyuwteysh(iy)ow kontaniydar/ In all contracts, whether nominate or innominate, an exchange [of value, i.e., a consideration] is implied …   Black's law dictionary

  • In omnibus contractibus, sive nominatis sive innominatis, permutatio continetur — In all contracts, whether nominate or innominate, a consideration is contained …   Ballentine's law dictionary

  • permutation — [ pɛrmytasjɔ̃ ] n. f. • 1474; « échange, troc » 1261; permutacion « changement de résidence » v. 1180; lat. permutatio 1 ♦ Échange d un emploi, d un poste contre un autre. Permutation de deux officiers, de deux fonctionnaires (⇒ permutant) . Par… …   Encyclopédie Universelle

  • Permutation — Umsetzung; Umstellung; Jitter (Netzwerk) (fachsprachlich); Vertauschung * * * Per|mu|ta|ti|on 〈f. 20〉 1. 〈allg.〉 Vertauschung, Umstellung in der Reihenfolge 2. 〈Math.〉 Umstellung, Vertauschung in der Reihenfolge der Ziffern 3. 〈Sprachw.〉 =… …   Universal-Lexikon

  • permutaţie — PERMUTÁŢIE, permutaţii, s.f. Permutare. – Din fr. permutation, lat. permutatio. Trimis de oprocopiuc, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  PERMUTÁŢIE s. 1. mutare, mutat, permutare, strâmutare, strămutat, transfer, transferare. (permutaţie lui cu slujba… …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”